- HARENGARUM piscatio et commercium
- HARENGARUM piscatio et commerciumquod pracipue Hollandorum est, ita se habet. Initio Iunii mille et amplius naves maiotes emittunt, quas Buysas vel Bussas vocant, quarumve plurimae 120. aliae 100. 60. 50. etc. tonnarum, ut aiunt, sunt; impositis singulis 24. 18. 16. hominibus, quibus olim 30. vel 40. naves bellicas defensionis ergo adiungebant, contra Ostendanos et Duynkerkanos: pacis vero tempore non nisi 4. vel 6. istiusmodi naves illos comitantur, ob metum piratarum. Sic instructae hae naves Hitlandiam versus pergunt, et usque ad d. 14. Iunii ibi subsistunt: Statuti enim loco inter piscatores observatur, ne ante diem istam retia proiciantur, quod Harengas saliturae citius haud aptas esse autument. Hinc prro piscationem ordiuntur, ac e regione Scotiae ac Angliae Yarmutham usque; h. e. totis 200. milliaribus progrediuntur, quo circa Festum S. Bartholomaeanum perveniunt et interiecto tempore bis vel ter etiam harengis replentur, quas aliae naves ipsis obviam venientes excipiunt atque ilico in destinatas regiones deferunt. Quas dein post festum praefatum in regione Yarmouthensi capiunt, cum non amplius ad saliendum idoneas iudicent vel domum avehunt, vel Anglis Yarmutham venientibus divendunt, unde Harengae infumatae fiunt. Luctum, quod inde trahitur, inges est, et singulas habrum navium unâ vice repletae 2500. Imperiales lucrari creduntur, quod si bis aut ter fiat, tanto maiorem efficiet summam. Unde non solum Rei publicae de necessariis prospicitur, sed et illi, qui Tutorum officio funguntur, orphanorum pecuniam, tamquam oprime collocandam, in Bussas eiusmodi impendunt. De aliorum generum navibus minoribus, Pinckis, Galiottis et similibus, quarum 3000. et amplius eodem fine emitti solent, ut et aliis ad hoc commercium spectantibus vide Consilium Anon. ad Ser. Regem Angliae, de incrementis Regni per capturam Harengarum, in Diario Europ. Continuat. 6. p. 388. ac Ioh. Keymontii Observationes de Piscatura Belgarum in Appendice ad Continuat. 16. Diarii Eur. Quod enim Anglos attinet, illi itidem naves quidem emittunt, sed vix ultta quadringentas, quae non nisi 7. hebdomadibus huic negotio vacant, et mense quidem Octobri ac Novembri, optimae piscaturae tempore iam elapso; Neque illi alto se com mittunt, sed littora legentes, cum tempestas ingruit, in portus se recipiunt: cum e contrario Belgae toris 26. hebdomadibus et usque in finem Novembris fere piscationi immorentur, nec adversae tempestaris aut ullius periculi meru a proposito sese dimoveri patiantur. Proin ab Anglis res haec non scriptis solum, sed et ferro aliquoties ventilata, et ad promovendum piscationis successum singularia privilegia indulta sunt, d. 22. Aug. A. C. 1661. Imo iam Cromvelli tempore Belgae intra decimum ab Anglia milliare piscari sunt prohibiti. Auctor Anon. Hist. orbis Terr. Geogr. et Civil. c. 10. de Commerciis. De eodem pisce, si Voss. Harengus noster, piscis ut videtur Veteribus ignotus; ut quibus exigua maris Septentrionalis fuerit notitia ---- quandoque tantum continet ovorum, ut pondus aequet piscemipsum ---- Vulgo halecem nuncupant. Sed alius piscis. Uti et μαινὶς, quae Persio maena, uti et Plin. et Voss. de Orig. et progress. idol. l. 4. c. 2. Idem de nomine eius ita, Harengi nostri tot bona quis satis praedicat? Vox ipsa nova; sed Fortasse ex Graeco Τάριχος, quia sale conditur, unde pekelharing vocatur, quasi nuricatum harengum dixeris. Solum inicit scrupulum, quod piscis iste nec recens nec salitus, Romams aut Graecis fuisse cognitus videtur, l. eod. c. 27. Vide et supra in voce Bussae, it. Alec, et Halec.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.